- SAMPSAE vel SAMPSITAE
- SAMPSAE vel SAMPSITAEpopuli fuêre Arabiae, ab urbe Sampsa dicti, Ossenis vicini: quos cum Essenis confundunt nonnulli et quasi ἡλιακοὺς appellatos contendunt, quod Solem venerarentur. Sed nec de Essenis id verum, et a Sampsa potius urbe illi nomen habuêre, cuius ratio, quod ad Solis ortum id oppidum situm esset. Fuêre autem illi nec plane Iudaei, nec omnino Graecireligione, sed nec Christiani, ut Epiphanius tradit: φύσει δὲ οὗτοι οι Σαμψαῖοι ὁρμῶνται οὔτε Χριςτιανοὶ ὑπάρχοντες, οὔτε Ι᾿ουδαῖοι, οὔτε Ε῞λληνες, ἀλλὰ μέσον ἁπλῶς ὑπάρχοντες, οὐδέν εῖσι, Naturâ autem Sampsaei feruntur neque Christiani neque Iudaei, sed inter omnes medii, nihil sunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 611. et 612. et supra, ubi de Essenis ac Ossenis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.